Artikel

Erfordia Latina (Juli 2015)

Lateinmagazin

5. Sendung ERFORDIA LATINA vom 29. Juli 2015: Erfurter Hof | Johannesevangelium Kap. 6


> Download

ET SEQUEBATUR eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum. Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? Dixit Iesus: Facite homines discumbere . Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant. Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat. Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt.Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: Hic est vere propheta, qui venit in mundum! Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus. [Nova Vulgata: Joh 6,1-15]

______________________________

4. Sendung ERFORDIA LATINA vom 22. Juli 2015: Weltalter nach Ovid | Heinrich Kellner


> Download

+++CARISSIMI, NUNC nos recipiamus in amoenum litterarum angulum. Hodie auscultabimus duabus linguis Publium Ovidium Nasonem narrantem de Aurea quae dicitur aetate. In primo Metamorphoseon libro legimus de vita iucundissima hominum usque ad finem Saturniorum regnorum. Nasonem anno 43 a.Chr.n. Sulmone in Italia natum esse et anno 18 p.Chr.n. Tomis apud Pontum Euxinum obiisse omnes scimus. Neque ignoramus Metamorphoseon libros permultas historiunculas de mutatione hominum tradere, cum ipsa vox Graeca metamorphosis significet "mutationem rerum". Conversio in linguam theodiscam facta est saeculo 20-o elabente ab inclutissimo philologo Ioanne Henrico Voß. ---- (met 1,89-112) Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. Erst entsproßte das goldne Geschlecht, das, von keinem gezüchtigt, Ohne Gesetz freiwillig der Treu und Gerechtigkeit wahrnahm. / poena metusque aberant, nec verba minantia fixo aere legebantur, nec supplex turba timebat iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. Furcht und Strafe war fern. Nicht lasen sie drohende Worte Auf dem gehefteten Erz; nicht bang vor des Richtenden Antlitz Stand ein flehender Schwarm: ungezüchtiget waren sie sicher. / nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, montibus in liquidas pinus descenderat undas, nullaque mortales praeter sua litora norant; Nie vom eignen Gebirg', um der Fremdlinge Welt zu besuchen, Stieg die gehauene Fichte hinab in die flüssige Woge: Außer dem ihrigen kannten die Sterblichen keine Gestade. / nondum praecipites cingebant oppida fossae; non tuba derecti, non aeris cornua flexi, non galeae, non ensis erat: sine militis usu mollia securae peragebant otia gentes. Noch umgürteten nicht abschüssige Graben die Städte. Nicht die grade Drommete von Erz, noch gewundene Hörner, Auch nicht Helm war jetzo, noch Schwert: und der Söldner entbehrend, Lebeten nun sorglos in behaglicher Ruhe die Völker. / ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis saucia vomeribus per se dabat omnia tellus, Selbst annoch, unbeschatzt, und dem Karst nie pflichtig, noch jemals Wund vom schneidenden Pflug, gab freudiger alles die Erde; / contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant Und mit den Speisen vergnügt, die sonder Zwang sich erhuben, Pflückten sie Arbutusfrucht, und des Bergtals würzige Erdbeern, / cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. Auch des rauhen Geranks Brombeer, und die rote Kornelle, Und vom gebreiteten Baume des Jupiter fallende Eicheln. / ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores; mox etiam fruges tellus inarata ferebat, Ewig waltete Lenz, und sanft mit lauem Gesäusel Fächelten Zephyrus Hauche die saatlos keimenden Blumen. Bald auch gebar Feldfrüchte der ungeackerte Boden, / nec renovatus ager gravidis canebat aristis; flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella. Ohn' Auffrischung ergraute die Flur von belasteter Ähre. Rings nun Bäche von Milch, rings walleten Bäche von Nektar; Rings auch tröpfelte gelb aus grünender Eiche der Honig.
_____________________

3. Sendung ERFORDIA LATINA vom 15. Juli 2015: Leserbriefreaktion | Vorstellung des Radiosenders | Internationale Sendungen bei Radio FREI


>Download

+++MAXIME GAVISUS sum audiendo hanc vestram novam emissionem radiophonicam latine divulgatam. Ut recte dixit orator usus huius linguae omnium communis neminem offendere valet. Nunc, non est refellendum, ubique terrarum sermo anglicus propagatur, sed hic sermo communis multorum et sane non despiciendus, sermo commercialis magis quam culturalis esse videtur, lingua latina e contra lingua culturalis communis fuit et pergit esse. Europa eget talis generis linguâ. Lingua etenim latina propagat cultum rerum humanarum, cultumque mentis, magis quam cultum rerum pecuniariarum. Pergite igitur fauste et feliciter spargere humanitatem inter homines. Valete optime. Dabam Bruxellis. A. van Dievoet
_______________________

2. Sendung ERFORDIA LATINA vom 8. Juli 2015: Nachrichten (Equal Pay Day, Bundeswehr und Schulen, Freibäder in Erfurt) | Latein und Erfurt


> Download

+++ ACTIONES IN MACELLO PISCATORIO Die 20-o Martii mensis Erfordiae actiones fiebant in contextu diei internationalis qui Anglice Equal Pay Day appellatur. Dies mercedum aequarum celebratur in tota Germania. Animi intendantur de iniustitia inter sexus quod ad stipendia pertinet. Differunt enim in Germania salaria feminis data a salariis, quae viris dantur. Dies 20-us mensis Martii non sine proposito est electus. Namque periodus quae sequitur post eum diem Martium usque ad anni finem viris totidem nummorum affert quot feminis integra periodus ab Ianuario usque ad ultimum Decembris diem. Quam ob rem diurnarii congregati sunt, ut docerentur de istius pravitatis causis. Renata Licht ostendit investigata: prima culpa videtur esse minor aestimatio munerum, quae tipice feminis attribuuntur, e.g. educatrices, silicerniorum ministrae, tabernariae venditrices, feminae purgatrices, puellae cauponiae. Secundo: feminae haud saepe in ordinibus superioribus reperiuntur, praesertim vix in oeconomia privata. Tertio: feminae omnino tempus minus laborant quam viri. Accidit earum professionalem cursum interrumpi stirpe nata et alenda. Scopus diei de aequis solutionibus esto: informatio de causis et instigatio catervarum aliarum quarum hoc interesse possit. Aliquo die differentiae cunctae evanescant. Comitatum est dies actionum sic dictum Rete Muliebre Erfordiense. +++ NUM MILITES SCHOLIS ABSTINEANTUR? Sinistrorum factioni in animo est prohibere praeconia militaria in ludis Erfordiensibus. Causa fuit quod hebdomadas nonnullas ante milites discipulos invitaverant. Agitur de discipulis e schola elementaria Franciscanorum qui visitent expositionem gratissimam quae Thüringen-Ausstellung nuncupatur. Ibi erat etiam loculamentum ubi homines de labore Germanici foederalis exercitus certiores fiebant. Immo, politici nonnulli accusaverunt milites de clandestino tironum piscatu. Pater discipuli cuiusdam tesseras introitus distribuerat. Ille munere militis fungitur. Secundum senatorum indagationes, ducebantur discipuli directe ad portulam, ubi de exercitu informationes praebebantur.Dominus Egger, praefectus militum, negavit exercitum facere praedicationes subdolas; militiam minores aetate septendecim annorum omnino non adire. Si militares publice de se narrent, themata gravissima esse de virtutibus sodalitatis et praestationis ordinis democratici liberi. Revera, probari non potest certe discipulos in expositione ad res militares ductos esse. Membrum quoddam factionis sinistrae, dominus Bärwolff, nihilominus questus est quod interdum ante scholas professionales viderentur plaustra militaria. Ea spectare ad eruditionem de cursu militari. Dixit militum praefectos nonnumquam interesse disciplinis, ubi de exercitu Germanico informent, non semper sine ira et studio. +++ NUM CLAUDUNTUR PISCINAE DREIBRUNNENBAD ET FREIBAD MÖBISBURG? Die undecimo mensis Martii inspectores Ministeriorum urbanorum denuo de fato piscinarum Dreibrunnenbad et Freibad Möbisburg disceptaverunt. Talia proxima vice fiebant ante abhinc octo annos. Tunc demarchus supremus Erfordiensis, Andreas Bausewein, annuntiaverat omnes piscinas munere suo functuras usque ad annum bis millesimum duodecimum. Catharina Weiß, caput associationis quae Erfurter Bäder vocatur, confirmavit meditari de his omnibus rationibus diversis. Consilii esse ut claudatur saltem una piscina. Pro hoc piscina de Roland Matthes dicta amplificari poterit. Burgimagister iam prius annuntiaverat piscinas sub divo abundare; Erfordiam autem magis egere piscinis cum tecto. Constat pecuniam deficere ad ambas res efficiendas. Aut renuntietur abundantia piscinarum sub divo aut renovatio immo amplificatio piscinarum tectarum. +++ CARISSIMI! CASTELLUM Sancti Angeli non modo Romae sed Erfordiae quoque exstat. Ibi humanistae circum Helium Eobanum Hessum congregabantur, poetarum regem. Omnia spiritus humanismi regebat. In Arce Sancti Angeli Erfordiae humanistae convenerunt. Istorum recentes intelligentiae Erfordiam quoque irrepserunt ad crespusculum saeculi decimi quinti. Probata sunt non solum novus vitae modus sed etiam nova confessio Lutherana. Martinus Lutherus ipse pluries hospes erat Georgii Sturz, possessoris Arcis Sancti Angeli et universitatis rectoris. Universitas Hierana vetustissima est in Germania hodierna. Gloriam adeptus est circulus humanistarum Erfordiensis, cum Epistulas virorum obscurorum edidissent. Quibus scriptis faceto lepore irriserunt incommoda quorundam episcoporum catholicorum. His omnibus satis elucet linguam Latinam familiarissimam esse urbis Erfordiae. Emissionibus nostris traditionum earum vitam restituere volumus, Latinitate viva. Oportet scribatis quid de emissionibus nostris cogitetis, ut inceptum nostrum modestum faustum eveniat et stimulis vestris ultra emendetur. Si vultis litteras dare utimini inscriptione nostra interretiali hac: Latina[ad]radio-frei.de Textus et emissiones ipsae depromi possunt a pagina nostra domestica sub radio-frei.de
________________________________________

1. Sendung ERFORDIA LATINA vom 1. Juli 2015: Interview mit Professor Jörg Rüpke (Erfurt)



Zum Nachhören aller Sendungen nach dem Juli 2015 bitte hier klicken.
artikel/erfordia latina.jpg






30.07.2015

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.