Artikel

Erfordia Latina (Februar 2016)

Lateinmagazin

35. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 24. Februar 2016: Hopfenanbau


> Download

HUMULI LUPULI CULTURA --- Cum lupulus cerevisiae coquendae inserviat, commercium cum eo instituitur haud spernendum. Lupuli plantatio solum humidum, solutum ac fertile desiderat, cuius humus atra sit et pinguis. Solum, in quo lupuli cultura instituitur, ubi recens fuerit instructum, autumnali tempore pastinatione et aratione est subigendum. Ubi vero iam antea lupulus creverit, semel tantum verno tempore aratro discinditur. Iam sulci fiunt, in quos viviradices ingerantur. Simul atque viviradices effrondescunt, adpositis ad eas perticis surculi straminis hordacei ope al­ligantur, ut sarmenta commodius possint assurgere. Ad imum perticae ipsis caudicibus iunguntur, in summo autem distractis plura alligantur sarmenta. Quo facto lupulus ternis vicibus pastinandus, et lolium diligenter evellendum est. Fragrantissimus, quem lupulus spirat, odor maturitatem eius indicat, quae sub Augusti plerumque finem consequitur. Iam flores feminei colliguntur et siccandi in tabulato, ubi aer commeare facile possit, sparguntur. Humulus lupulus aut in saccis, aut in cameris aridis, aut in doliis usui futuro adservatur. [Quelle: J.E. Gailer, "Neuer Orbis pictus für die Jugend", Reutlingen 1835, S. 239-240]
______________________________

34. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 17. Februar 2016: Haus Schulenburg in Gera mit Henry-van-de-Velde-Museum


> Download

_______________________________

33. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 10. Februar 2016: Stefanie Frech (Erfurt) über die Wichtigkeit des Lateinunterrichts für romanische Sprachen


> Download

__________________________

32. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 3. Februar 2016: Abendessen, Blumenzucht und Sultanaudienz im osmanischen Reich (Ghislain de Busbecq, "Legationis Turcicae epistulae", 1581)


> Download

MOS ITA FERT ILLORUM, ut omnibus, qui eo divertunt, cibum praebeant. Ergo ubi venerat cenae tempus, aderat minister cum ingenti ligneo disco. In cuius medio erat patina plena decocti hordei, addito carnis frusto. Circum eam patinam erant aliquot panes et nonnumquam aiiquid favi. Primo verecundabar accipere et mihi cenam meam parari dicebam admonens, ut ea darentur pauperibus. Sed ille instabat, ne cenam fastidirem; haec Bassis quoque praeberi. Ita, nisi parum commodus haberi vellem, necesse erat accipere. Agebam ergo gratias et gustabam, neque displicebat. Nam id genus pultis gustu insuave non est. Fas est peregrinantibus illis epulis toto triduo frui; post triduum mutare hospitium necesse esL In haec xenodochia libenter divertebam. +++ PER HAEC LOCA TRANSEUNTIBUS ingens ubique florum copia offerebatur, narcissorum, hyacinthorum et eorum, quos Turcae "tulipan" vocant, non sine magna admiratione nostra, propter anni tempus. Narcissis et hyacinthis abundat Graecia miro fragrantibus odore, sic ut caput offendant. Tulipanti aut nullus aut exiguus est odor; coloris varietate et pulchritudine commendatur. Turcae flores valde excolunt neque dubitant - alioqui minime prodigi - in eximio flore sumptum facere. +++ SED ILLE NEC ORATIONEM nec mandata animo benigno suscepit. Sedebat ipse in solio perquam humili. Erat illud instratum pretiosissima veste stragula pulvinisque exquisito opere elaboratis. Iuxta erant arcus et sagittae. Frons erat minime laeta tristisque, sed tamen plena maiestatis et severa. Singuli, ut ingressi sumus, ad eum a cubiculariis bracchia nostra tenentibus deducti sumus. Postea veluti deosculata eius manu ad parietem oppositum cessim ita sumus reducti, ne illi tergum obverteremus. Tunc ea, quae volui, dixi. Sed cum Caesaris postulata esxpectationi eius non responderent, veluti fastidiens nihil aliud respondit quam "giusel, giusel": hoc est, pulchre, pulchre. Ita sumus domum dimissi.



Zum Nachhören aller Sendungen seit Juli 2015 bitte hier klicken.
artikel/erfordia latina.jpg


24.02.2016

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.