Artikel

Erfordia Latina (Juni 2018)

Lateinmagazin

___________________________________
157. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 27. Juni 2018: Charlotte von Kalb und ihre Briefe an Goethe


> Download

Vimariae, ante dies XIII Kalendas Februarias anni 1795
Ut apud te, reverende Goethi, futura, ut denuo Vimariae habitatura sim, spes est et immo decisio. Spiritum vivum recepi et mihi persuasum est, ut pro eis rebus sentiam agam perferam desiderio olim impleto. Dies meos procul in tristitia peregi. Num adhuc exsisto? Minime! Infantes mei peregrini mihi sunt facti quos non amo quippe quae nihil in eorum favorem facere queam. Si quid in me salvandum adhuc prostat - oportet his in circumiectis maneam. Mihi ne ignoscam condicionum detrectationem, ne infantes ratione curare possim. Nati mei fruantur moribus culturalibus atque rationalibus. Ea omnia tantummodo hic inveniri possunt. Ut deseram omnia quibus adhuc viva sum, quae mea sunt, quae magis mea fient? Bonum mihi maximum, mihi sanctum, velut mater velut amica? Vitam talem ut relinquam? Ecce, affinitas mea admonens talia postulat atque iubet. Alium locum proponunt, condicionibus similem quoad educationem infantium bonam. Mihi autem aliae regiones omnes desertissimae esse videntur. Volunt me reversam ad Grabfeld! Deus meus, abeam rursus in Franconiam ad Grabfeld! Ibi infantes mei homines vix utiles vix ferendi erunt, maligni ut nobilium multitudo perversa. Infelicitas ista abominanda mox peribit! Aures non habent ad audiendum. Ut ego eam rursus ad Waltershausen! Taceam vitam miserrimam ibi degendam! Bestiae utique, illae digestionem et somnium ibi habere queunt. Bestia autem cui natura sua nobilis nota, bestia quae sentit, neque dormiet neque digestionem aget. Cernit spiritus humani destructionem, nauseam, agoniam humanitatis. Nonne potes participari infinitati et profunditati dolorum meorum? Multi lumen timent dum aliis lumen invideant. Abutuntur natura atque creatura. Cum essem sola, vitam obtusam ferebam. Nunc autem agitur de tribus homunculis servandis. Operam multam navare volo amicis auxiliantibus. Quam ob rem Vimariam esse deserendam censent est quaedam causa privata agenda affinis mei. Propter litem maritus mansionem Vimarii diutinam minoris aestimat. Inde ab initio mihi persuasum fuit istum hominem damna mea aucturum! Num vere ea solutio unica? Omnia rationi cedit, omnia Goethio, res quas intelligere mihi datum non est. Velisne fieri intermediator in causa, quae vitam mihi peiorem reddat? Gratias agerem multas, tranquillitate atque gaudio evenirem et reviverem. Dux ipse semper magnanimus erga familiam meam fuerat. Utinam iterum sit, ultima vice! Carissime Goethii, ego id solum petere audeam! Quia nihil me removebit a Vimaria ubi spiritus bonus regit. Ubi notiones veritatem et energiam personant, quas dux ipse attrahit conservat locupletat. Me ad paucos homines vivos esse necesse est. Num ego valedicam?? Sepultura vivorum sors crudelis. Audacia mea erubesco. Vivat ducis magnanimitas! Ideae nova argumenta gignent ut viscera mea harmoniae exteriori adaptare possim. Itaque dies meos in pace modesta peragam. Carlotta [Übersetzung: Bernhard Schwaiger]
____________________________________
156. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 20. Juni 2018: Der Klimapavillon in Weimar im und die Veranstaltungen vor Ort im Juni


> Download
____________________________________
155. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 13. Juni 2018: Filmfestival "Der Goldene Spatz" 2018 in Gera und Erfurt


> Download
____________________________________
154. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 6. Juni 2018: Volkshochschulen in Thüringen: Beispiel Arnstadt/Ilmenau | Kunstwanderweg Kleinbreitenbach


> Download



Alle Sendungen zum Nachhören
artikel/erfordia latina.jpg


28.06.2018

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.