Aktuell

Das Programm von heute
06:00 6 (A)PM
Ausgewähltes vom (Vor)Tag
07:00 Kaffeesatz
erfrischendes Morgenmagazin
09:00 Parlamentarischer Ouzo
Live aus dem Thüringer Landtag
11:00 LAP
Rechtsrock in Thüringen
12:00 F.R.E.I.– Jazz
Eine Stunde Jazz
13:00 Offene Sendefläche
nach § 34 ThürLMG
15:00 Südnordfunk
Aus Print mach mehr - iz3w on air
16:00 Erfordia Latina
Latein aus Erfurt
17:00 F.R.E.I.stunde
Programm von Kindern und Jugendlichen für Kinder und Jugendliche
18:00 6 (A)PM
Ausgewähltes vom (Vor)Tag
19:00 Fledermausgeschichten
Geschichten für Kinder
19:15 Nowosti
Infomagazin
20:00 African Spirit
Afrikanisches zweisprachiges Magazin
21:00 F.R.E.I.– Jazz
wertlos
00:00 Soundtrack
Filmmusik

Erfordia Latina (März 2016)

Lateinmagazin

40. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 30. März 2016: Evangelium vom Ostermontag über die Emmausjünger (Lk 24,13-35) auf lateinisch, deutsch und altgriechisch


> Download

ET ECCE DUO ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant. Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: "Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes?". Et steterunt tristes. Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: "Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus?". Quibus ille dixit: "Quae?". Et illi dixerunt ei: "De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt". Et ipse dixit ad eos: "O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam?". Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Et coegerunt illum dicentes: "Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies". Et intravit, ut maneret cum illis. Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis.Et dixerunt ad invicem: "Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas?". Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, dicentes: "Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni". Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. +++ ΚΑΙ ΙΔΟΥ ΔΥΟ ἐξ αὐτῶν ἐν αὐτῇ τῇ ἡμέρᾳ ἦσαν πορευόμενοι εἰς κώμην ἀπέχουσαν σταδίους ἑξήκοντα ἀπὸ ᾽Ιερουσαλήμ, ᾗ ὄνομα ᾽Εμμαοῦς, καὶ αὐτοὶ ὡμίλουν πρὸς ἀλλήλους περὶ πάντων τῶν συμβεβηκότων τούτων. καὶ ἐγένετο ἐν τῷ ὁμιλεῖν αὐτοὺς καὶ συζητεῖν καὶ αὐτὸς ᾽Ιησοῦς ἐγγίσας συνεπορεύετο αὐτοῖς, οἱ δὲ ὀϕθαλμοὶ αὐτῶν ἐκρατοῦντο τοῦ μὴ ἐπιγνῶναι αὐτόν. εἶπεν δὲ πρὸς αὐτούς, Τίνες οἱ λόγοι οὗτοι οἅς ἀντιβάλλετε πρὸς ἀλλήλους περιπατοῦντες; καὶ ἐστάθησαν σκυθρωποί. ἀποκριθεὶς δὲ εἷς ὀνόματι Κλεοπᾶς εἶπεν πρὸς αὐτόν, Σὺ μόνος παροικεῖς ᾽Ιερουσαλὴμ καὶ οὐκ ἔγνως τὰ γενόμενα ἐν αὐτῇ ἐν ταῖς ἡμέραις ταύταις; καὶ εἶπεν αὐτοῖς, Ποῖα; οἱ δὲ εἶπαν αὐτῷ, Τὰ περὶ ᾽Ιησοῦ τοῦ Ναζαρηνοῦ, ὃς ἐγένετο ἀνὴρ προϕήτης δυνατὸς ἐν ἔργῳ καὶ λόγῳ ἐναντίον τοῦ θεοῦ καὶ παντὸς τοῦ λαοῦ, ὅπως τε παρέδωκαν αὐτὸν οἱ ἀρχιερεῖς καὶ οἱ ἄρχοντες ἡμῶν εἰς κρίμα θανάτου καὶ ἐσταύρωσαν αὐτόν. ἡμεῖς δὲ ἠλπίζομεν ὅτι αὐτός ἐστιν ὁ μέλλων λυτροῦσθαι τὸν ᾽Ισραήλ· ἀλλά γε καὶ σὺν πᾶσιν τούτοις τρίτην ταύτην ἡμέραν ἄγει ἀϕ' οὗ ταῦτα ἐγένετο. ἀλλὰ καὶ γυναῖκές τινες ἐξ ἡμῶν ἐξέστησαν ἡμᾶς· γενόμεναι ὀρθριναὶ ἐπὶ τὸ μνημεῖον καὶ μὴ εὑροῦσαι τὸ σῶμα αὐτοῦ ἦλθον λέγουσαι καὶ ὀπτασίαν ἀγγέλων ἑωρακέναι, οἳ λέγουσιν αὐτὸν ζῆν. καὶ ἀπῆλθόν τινες τῶν σὺν ἡμῖν ἐπὶ τὸ μνημεῖον, καὶ εὗρον οὕτως καθὼς καὶ αἱ γυναῖκες εἶπον, αὐτὸν δὲ οὐκ εἶδον. καὶ αὐτὸς εἶπεν πρὸς αὐτούς, ῏Ω ἀνόητοι καὶ βραδεῖς τῇ καρδίᾳ τοῦ πιστεύειν ἐπὶ πᾶσιν οἷς ἐλάλησαν οἱ προϕῆται· οὐχὶ ταῦτα ἔδει παθεῖν τὸν Χριστὸν καὶ εἰσελθεῖν εἰς τὴν δόξαν αὐτοῦ; καὶ ἀρξάμενος ἀπὸ Μωϋσέως καὶ ἀπὸ πάντων τῶν προϕητῶν διερμήνευσεν αὐτοῖς ἐν πάσαις ταῖς γραϕαῖς τὰ περὶ ἑαυτοῦ. Καὶ ἤγγισαν εἰς τὴν κώμην οὗ ἐπορεύοντο, καὶ αὐτὸς προσεποιήσατο πορρώτερον πορεύεσθαι. καὶ παρεβιάσαντο αὐτὸν λέγοντες, Μεῖνον μεθ' ἡμῶν, ὅτι πρὸς ἑσπέραν ἐστὶν καὶ κέκλικεν ἤδη ἡ ἡμέρα. καὶ εἰσῆλθεν τοῦ μεῖναι σὺν αὐτοῖς. καὶ ἐγένετο ἐν τῷ κατακλιθῆναι αὐτὸν μετ' αὐτῶν λαβὼν τὸν ἄρτον εὐλόγησεν καὶ κλάσας ἐπεδίδου αὐτοῖς· αὐτῶν δὲ διηνοίχθησαν οἱ ὀϕθαλμοὶ καὶ ἐπέγνωσαν αὐτόν· καὶ αὐτὸς ἄϕαντος ἐγένετο ἀπ' αὐτῶν. καὶ εἶπαν πρὸς ἀλλήλους, Οὐχὶ ἡ καρδία ἡμῶν καιομένη ἦν [ἐν ἡμῖν] ὡς ἐλάλει ἡμῖν ἐν τῇ ὁδῷ, ὡς διήνοιγεν ἡμῖν τὰς γραϕάς; καὶ ἀναστάντες αὐτῇ τῇ ὥρᾳ ὑπέστρεψαν εἰς ᾽Ιερουσαλήμ, καὶ εὗρον ἠθροισμένους τοὺς ἕνδεκα καὶ τοὺς σὺν αὐτοῖς, λέγοντας ὅτι ὄντως ἠγέρθη ὁ κύριος καὶ ὤϕθη Σίμωνι. καὶ αὐτοὶ ἐξηγοῦντο τὰ ἐν τῇ ὁδῷ καὶ ὡς ἐγνώσθη αὐτοῖς ἐν τῇ κλάσει τοῦ ἄρτου.

____________________________________

39. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 23. März 2016: Neues vom Erfurter Hauptbahnhof | Meininger Frühlingslese


> Download
_________________________________

38. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 16. März 2016: Stadtmuseum Saalfeld/Saale


> Download
_________________________________

37. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 9. März 2016: Bierbrauen


> Download

CEREVISIAE COCTIO: Cerevisia ex hordeo tosto fit atque humulo lupulo. Hic ei saporem addit iucundiorem et id efficit, ut diutius possit servari. Quo polenta tosta fiat, hordeum eligitur quam maxime maturum, quod in peculiaribus vasis mollitur, donec glumae pandantur. Iam in polentarium ingeritur, ubi aliquoties versandum est. Tum aestuans sudorem emittit, fibrae, quae prodierunt, magis magisque prolongantur, et brevi partes farinosae in materiam saccharinam abierunt. Iam polenta aut in exsiccatorio, aut aere liberiore torretur. Conficiendae cerevisiae albae polenta aere, fuscae autem polenta in exsiccatorio tosta adhibetur. Polenta tosta tum in mola disrumpitur, unde in lacum immittitur, ut fervidam aquam affundendo et circumagendo liquor dulcis inde extrahatur. Hic e receptaculo, in quod effluxit, aheno infunditur et lupulo adiecto coquitur. Ut fusca cerevisia possit obtineri, viginti quattuor horas bulliat, necesse est; ut vero alba sit, sufficit, si solum bullire incipiat. Iam in alveos refrigeratorios ingeritur latiores, nec vero profundos, atque refrigerationi datur. Facta fermentatione, quae faece maturari solet, cerevisia doliis reconditur. Cerevisia conditicia fortior est, et cerevisia lagenis recondita suaves spumas agit. [Quelle: J.E. Gailer, "Neuer Orbis pictus für die Jugend", Reutlingen 1835, S. 242-243]
___________________________

36. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 2. März 2016: Erfurter Kinderbuchtage 2016


> Download



Zum Nachhören aller Sendungen seit Juli 2015 bitte hier klicken.
artikel/erfordia latina.jpg


30.03.2016

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.

Kommentar hinzufügen


Wird nicht veröffentlicht.