Aktuell

Das Programm von heute
07:00 Kaffeesatz
erfrischendes Morgenmagazin
09:00 Easy Sunday
Easy Listening
11:00 Stadtgespräch
Persönlichkeiten, Aktionen, Einrichtungen
12:00 Destroy Gallery
Punk '77 - '79
13:00 Parlamentarischer Ouzo
Live aus dem Thüringer Landtag
15:00 StadtSENDEN
Radio aus dem Südosten
17:00 Reibungspunkt
politisches Magazin
18:00 Sondersendung
Woche der Menschenrechte
19:00 Fledermausgeschichten
Geschichten für Kinder
20:00 Ringvorlesung
„Homogenität oder Vielfalt"
21:00 handmade
Regionale Musik
22:00 Auf die Ohren!
Musik und Gäste
00:00 The New Noize
Nice Boys Don't Play Rock 'n' Roll

Erfordia Latina (Oktober 2018)

In unserem Lateinmagazin besuchen anläßlich des Reformationstages die wunderschöne Kaufmannskirche in Erfurt. Dann sind wir in Bad Salzungen in einer Eisenbahnausstellung.
_______________________

________________________
174. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 31. Oktober 2018: Kaufmannskirche in Erfurt aus Anlaß des Reformationstages | Ausstellung über Werratalbahn in Bad Salzungen


> Download
_______________________
172. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 24. Oktober 2018: Deutschsprachiger Gesang in katholischen Messen im 16. Jahrhundert am Beispiel Saalfelden im Salzburger Land (Arthur Schwaiger)


> Download

De cantu vulgari in saeculo XVI in missis---------
In litteris informatoriis parochiae catholicae Salafeldensis archidioeceseos Salisburgensis in Austria invenitur symbola quaedam praetitulata "Ex historia parochiae nostrae - de visitatione quadam anno 1555 exacta". Ibi notio fit de novo rituali quod edendum curavit archiepiscopus Michaelis de Kuenburg anno 1557. Rituale est regularum collectio quas a sacerdotibus impleri fas est. Hodie de isto rituali plura discere volumus. In libro enim mentio fit de cantibus liturgicis ante homeliam cantandis quod ibi laudibus effertur. Praedicatio autem secundum antiquum missarum ordinem Salisburgensem facta est evangelio symboloque dictis. Id hodie differt. Secundum annum liturgicum inveniuntur ibi propositiones diligentes, qualis cantus quando et quare prehendus sit. A diebus paschalibus usque ad festum resurrectionis DNIC in coelos praescribitur antiquissimus cantus "Christ ist erstanden von seiner marter aller". De quo iam saeculo XII in libro ordinario quodam legere potueris. Inde clare testimonium perhibetur quod iam Medio sic dicto Aevo instigabantur christifideles ut participarent actuose missa Latine dicta. Archiepiscopo Ioanne Iacobo de Khuen-Belasy synodus quidam convocata est Iuvavum mense Martio anni 1569 pro provincia Iuvavensi - i.e. non solum pro archiepiscopatu Salisburgensi sed etiam pro episcopatibus Chiemensi, Ratisbonensi, Frisingensi, Passaviensi, Seckau et Lavant. Ambisontes autem repraesentavit Thomas Nobilis, parochus Salafeldensis. Agebatur de decretis Sancrosancti concilii Tridentini implendis atque obtemperandis, quae sua sanctitas papa Pius IV anno 1564 confirmaverat. Necnon diversa ad reformationem saevientem spectantia ibi in synodu Iuvavensi disputata sunt. Partes haud neglegibiles habeat cantus liturgicus: notio quae reformationem impugnaret. Omnes participes bene sciebant cantus Lutheranos homines utique allicere. Synodalibus insuper Rituale Salisburgense novum criticandum datum est, ut in casu necessitatis annotationes darent. In constitutionibus XXIV verbis introductoriis protectio et conservatio ceremoniarum ecclesiasticarum omnium sublineatur. Theatra autem nimis ridicula neglegantur atque omnino omittantur. Insuper clericorum universitati novos actus homogenos monstrant - ea omnia sapiebant veram reformationem liturgicam! In capitulo primo caute agitur de cantuum ecclesiasticorum usu. Sub poena parocho sive praedicatori interdicitur intonatio cantus extraordinarii, cantilenarum extra Rituale sine permissione episcopali. Spiritus rector reformationum Salisburgensium post 1550 theologus aulicus archiepiscopi Ioannis Iacobi Khuen-Belasy fuit, Italus et dominicanus Felicianus Ninguarda, visitator et nuntius. Archiepiscopo iubente post synodum editionem novam Ritualis Salisburgensis incohatus est, ut liber erroribus purgaretur. Apparuit anno 1575 duobus in voluminibus et prelo mandatum est Dillingen in Bavaria. Cum libri omnibus clericis usui esse deberent ubique distributi sunt. In titulo utriusque voluminis versus epistulae primae ad Timotheum datae legitur: "Qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina." Tomus primus ordinem accuratum cum verbis ad sacramenta proferendis tradit, cum in altero tomo reperiantur benedictiones et processiones quoad anni liturgici regulam. Ecce titulus originalis Latinus: "Libri agendorum secundum antiquum usum metropolitanae Salisburgensis ecclesiae, nunc recens recogniti et ab omnibus mendis purgati atque aucti." In volumine altero Librorum agendorum cantus XIV praesentantur, qui saepius e Medio Aevo iam oriebantur, cantus sunt festivi et temporales. Modo legis, ut mos fuit in Tridentinis conciliariis scriptis generatim, tandummodo cantus legitimi nominantur. In pagina 529 laudatur usus pristinus in missis, quod fideles laici ante homeliam cantant lingua Theodisca, ut gratia Dei facilius accipiatur. Exemplo sit oratio Dominica cantata quae diebus dominicis festisve Salafeldae cantabatur. Traditio cantus ecclesiastici omnino exstincta est proh dolor liturgia Romana apud Salisburgenses adoptata. Id factum est anno 1595 itaque pausa usque ad saeculum XVIII intermissa est. En testimonium pretiosum unde patet, cantum ecclesiasticum lingua verniculari factum saecula multa cultum et aestimatum esse reformatoribus promoventibus sed nequaquam excogitantibus. -------------- Das Vatter unser in Gesangsweiß------------ Vatter unser der du bist im Himmelreich / höch uber uns / darumb im Geist / wilt angebettet werden / Dein heiliger Namm werd außgebrait gewaltigklich / geehrt in uns / und uberal im Himmel unnd auff Erden // Das Reich der gnaden kumb uns zue / unnd thue in uns beleiben / Und was dir nit gefellig ist / das wölst in uns außtreiben / auff daß wir mögen ewigklich / in deinem Reich beleiben. // Auch billich Herr so bitten wir / dein will gescheh / auf Erden hie/ in aller maß / wie in dem Himmelreiche// Dahin doch niemand kommen kann / noch mag bestan / dann der allain den willen sein / mit deinem thuet vergleichen // Und gib uns unser täglich brot / der seelen ihre speise / Ich main dein heiliges Göttliches Wort / das wir das hören mit fleisse / und das uns zue der Seligkeit / den rechten weg zuweisen. // Unser Schuld und Missethat / Herr uns nachlaß / damit wir dich erzürnet haben / das wöllest uns nit zuemessen: Dann wir auch unsern schuldigern / in sollicher maß /warmit sie uns erzürnet haben / das wöllen wir ihn vergessen / In kein Versuechung uns einfür / darinn wir möchten verderben / Vor solchem ubel uns bewahr / davon die Seel möchte sterben / Und mach uns alle sampft geleich / in deinem reich zuerben.
____________________
170. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 17. Oktober 2018: "Esperantisten des Jahres": Trezoro Yunbao und Peter Zilvar


> Download
_______________________
169. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 10. Oktober 2018: Auszeichnung "Esperantist des Jahres"


> Download

_______________________
171. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 3. Oktober 2018: Nationalfeiertag 3. Oktober - Schwerpunkt Hymne


> Download





Alle Sendungen zum Nachhören
artikel/erfordia latina.jpg


01.11.

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.

Kommentar hinzufügen


Wird nicht veröffentlicht.