Aktuell

Das Programm von heute
06:00 6 (A)PM
Ausgewähltes vom (Vor)Tag
09:00 Our Voice - Refugees Erfurt
Radio von und für Geflüchtete
12:00 F.R.E.I.– Jazz
Eine Stunde Jazz
13:00 Offene Sendefläche
nach § 34 ThürLMG
15:00 Play Some Records
The Sound Of Real Music
17:00 F.R.E.I.stunde
Programm von Kindern und Jugendlichen für Kinder und Jugendliche
18:00 6 (A)PM
Ausgewähltes vom (Vor)Tag
19:00 Fledermausgeschichten
Geschichten für Kinder
19:15 Nowosti
Infomagazin
20:00 Sondersendung
Italien. Ein alternativer Reisebericht
21:00 Zeitsprung
Musik vergangener Tage
00:00 Soundtrack
Filmmusik

Erfordia Latina (Dezember 2018)

Lateinmagazin-Themen: Hl. Stephan, Liebstedt, Soldatenbeichte, Rorate, Philanthropinum, Basedow

_______________________
181. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 26. Dezember 2018: Der Heilige Stephan | Ordensburg in Liebstedt


> Download

6:8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo 6:9 surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano 6:10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur
7:54 audientes autem hæc dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum 7:55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Jesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei 7:56 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum 7:57 et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus 7:58 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Jesu suscipe spiritum meum 7:59 positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit [Apg 6 und 7] --- 8 Stephanus aber, voll Glaubens und Kräfte, tat Wunder und große Zeichen unter dem Volk. 9 Da standen etliche auf von der Schule, die da heißt der Libertiner und der Kyrener und der Alexanderer, und derer, die aus Zilizien und Asien waren, und befragten sich mit Stephanus. 10 Und sie vermochten nicht, zu widerstehen der Weisheit und dem Geiste, aus welchem er redete 54 Da sie solches hörten, ging's ihnen durchs Herz, und sie bissen die Zähne zusammen über ihn. 55 Wie er aber voll heiligen Geistes war, sah er auf gen Himmel und sah die Herrlichkeit Gottes und Jesum stehen zur Rechten Gottes; 56 und sprach: Siehe, ich sehe den Himmel offen und des Menschen Sohn zur Rechten Gottes stehen. 57 Sie schrieen aber laut und hielten ihre Ohren zu und stürmten einmütig auf ihn ein, stießen ihn zur Stadt hinaus und steinigten ihn. 58 Und die Zeugen legten ihre Kleider ab zu den Füßen eines Jünglings, der hieß Saulus, 59 und steinigten Stephanus, der anrief und sprach: HERR Jesu, nimm meinen Geist auf! 60 Er kniete aber nieder und schrie laut: HERR, behalte ihnen diese Sünde nicht! Und als er das gesagt, entschlief er. ----------- 34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, 35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. 36 Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam. 37 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! 38 Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta! 39 Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Domini." [Matth 23] --- 34 Darum siehe, ich sende zu euch Propheten und Weise und Schriftgelehrte; und deren werdet ihr etliche töten und kreuzigen, und etliche werdet ihr geißeln in ihren Schulen und werdet sie verfolgen von einer Stadt zu der anderen; 35 auf daß über euch komme all das gerechte Blut, das vergossen ist auf Erden, von dem Blut des gerechten Abel an bis auf das Blut des Zacharias, des Sohnes Berechja's, welchen ihr getötet habt zwischen dem Tempel und dem Altar. 36 Wahrlich ich sage euch, daß solches alles wird über dies Geschlecht kommen. 37 Jerusalem, Jerusalem, die du tötest die Propheten und steinigst, die zu dir gesandt sind! wie oft habe ich deine Kinder versammeln wollen, wie eine Henne versammelt ihre Küchlein unter ihre Flügel; und ihr habt nicht gewollt! 38 Siehe, euer Haus soll euch wüst gelassen werden. 39 Denn ich sage euch: Ihr werdet mich von jetzt an nicht sehen, bis ihr sprecht: Gelobt sei, der da kommt im Namen des HERRN! -------

_______________________
180. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 19. Dezember 2018: "Soldatenbeichte" (I) aus den Colloquia familiaria von Erasmus von Rotterdam


> Download

Ha. Unde redis nobis Vulcanus, qui Mercurius hinc abieras nobis?
Th. Quos Vulcanos aut quos Mercurios mihi narras?
Ha. Quia alatus videbare quum abires, nunc claudicas.
Th. Sic a bello rediri solet.
Ha. Quid tibi cum bello, homo quovis dama fugacior?
Th. Spes praedae reddiderat fortem.
Ha. Multum igitur refers manubiarum?
Th. Imo zonam inanem.
Ha. Tanto minus gravare sarcina.
Th. Atqui sceleribus onustus redeo.
Ha. Gravis profecto sarcina, si verum dicit Propheta[1], qui peccatum appellat plumbum.
Th. Plus illic scelerum et vidi, et patravi, quam unquam antehac in omni vita.
Ha. Ecquid igitur arridet vita militaris?
Th. Nihil neque scelestius, neque calamitosius.
Ha. Quid igitur in mentem venit istis, qui nummo conducti, nonnulli gratis, currunt ad bellum, non aliter quam ad convivium?
Th. Ego nihil aliud coniectare possim, quam illos agi malis furiis, seseque totos malo daemoni ac miseriae devovisse, nec aliud, quam hic manes suos anticipare.
Ha. Ita quidem videtur. Nam ad res honestas vix ullo pretio conduci queant. Sed expone nobis, quomodo gestum sit praelium, et utro sese inclinarit victoria.
Th. Tantus erat strepitus, tumultus, tubarum bombi, cornuum tonitrua, hinnitus equorum, clamor virorum, ut neque videre potuerim, quid gereretur, adeo ut vix scirem ubi essem ipse.
Ha. Unde igitur ceteri, qui ex bello veniunt, sic depingunt singula, quid quisque dixerit aut gesserit, quasi nusquam non adfuissent otiosi spectatores?
Th. Ego credo, istos mentiri splendide. In tentorio meo quid gestum sit, scio: quid in praelio, prorsus ignoro.
Ha. An ne hoc quidem scis, unde tibi venerit claudicatio?
Th. Vix, ita me Mavors posthac male amet: suspicor aut saxo, aut equi calce laesum genu.
Ha. At ego scio.
Th. Scis? an tibi narravit aliquis?
Ha. Non, sed divino.
Th. Dic igitur.
Ha. Quum fugeres pavidus, collapsus humi offendisti in silicem.
Th. Dispeream, nisi rem acu tetigisti. Adeo verisimile est, quod divinasti.
Ha. Abi domum, et uxori narra tuas victorias.
Th. Illa mihi occinet haud suave encomium, qui nudus redeam.
[Erasmus Roterodamus: Colloquia familiaria/Soldatenbeichte I]
_______________________
179. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 12. Dezember 2018: Roratehymnus | Roratemessen | Musik in der Bearbeitung von Christoph Dalitz


> Download

"Der Text ist eine freie Adaption von Abschnitten aus dem Buch Jesaja und die Musik stammt aus dem 17. Jahrhundert, versucht aber den Stil des Mittelalters nachzuahmen. Aber es haben sich auch zu der Zeit beliebte Textausdeutungen eingeschlichen, wie die absteigenden Linien bei 'caeli desuper ...' und bei 'cecidimus', oder der Sprung in den Halbton über dem Rezitationston bei 'dolor'. Ich habe zu diesem wunderbaren Bespiel von 'Period Composing' eine weitere Schicht hinzugefügt, indem ich den Refrain in vierstimmigem Renaissance-Kontrapunkt gesetzt habe. Die Soloverse singe ich und den Refrain singt der Wyoming Catholic College unter der Leitung von Peter Kwasniewski. Beides begleite ich auf der Theorbe." (Christoph Dalitz)
--------------
RORATE CAELI desuper, et nubes pluant Iustum; aperiatur terra, et germinet salvatorem. Ne irascaris, Domine, ne ultra memineris iniquitatis: Ecce civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est; Ierusalem desolata est. Domus sanctificationis tuae et gloriae tuae, Peccavimus, et facti sumus tamquam immundus omnes nos, et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos : abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. Vide Domine, afflictionem populi tui et mitte quem missurus es : Emitte agnum, dominatorem terrae, de petra deserti, ad montem filiae Sion, ut auferat ipse iugum captivitatis nostrae. Consolamini, consolamini, popule meus, cito veniet salus tua. Quare maerore consumeris, quia innovavit te dolor ? Salvabo te, noli timere; ego enim sum Dominus Deus tuus, Sanctus Israel Redemptor tuus.
_______________________
178. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 5. Dezember 2018: Das Dessauer "Philanthropinum" | Johann Bernhard Basedow | Schultypen um 1835


> Download

Conditae sunt igitur scholae publicae in quibus teneri animi permultas res docentur et ad virtutem erudiuntur. Schola in classes dividitur. Praeceptor sedet in cathedra, discipuli in subselliis; ille docet, hi discunt. Quaedam iis thematis aut normae loco creta in tabula praescribuntur. quidam eorum ad mensam sedent et scribunt, aut tractant numeros, et praeceptor corrigit mendas eorum; alii stant et recitant, quod memoriae mandaverunt. At nonnullos quoque inveneris, qui garriant et petulantes aut ignavos se praebeant, quare saepe reprehenduntur aut baculo castigantur. In iis scholis, in quibus ea potissimum docentur, quae ad vitae usum pertinent, quas vocant reales, haec fere pensa docentur: arithmetica, et orthographiae praecepta, lingua vernacula, geographia, historia universalis, scientia naturalis et technologia, physica et lingua francogallica. Scholas latinas inprmis ii pueri et adolescentes frequentant, qui studiis se addicere volunt, et quidem praeter latinam etiam graecam linguam, necnon hebraicam in iis docentur. In scholis vulgaribus pueri elementa fidei christianae discunt, linguae vernaculae, arithmeticae et calligraphiae praecepta, quemadmodum etiam prima historiae universalis et historiae naturalis atque geographiae capita. [Quelle: Jakob E. Gailer, "Novus orbis pictus für die Jugend", Reutlingen 1835, p. 533-535




Alle Sendungen zum Nachhören
artikel/erfordia latina.jpg


27.12.2018

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.

Kommentar hinzufügen


Wird nicht veröffentlicht.