Aktuell

Das Programm von heute
06:00 6 (A)PM
Ausgewähltes vom (Vor)Tag
07:00 Kaffeesatz
erfrischendes Morgenmagazin
09:00 Sondersendung
"Kommunale Handlungsmöglichkeiten in der EU-Migrationspolitik"
11:00 Stadtgespräch
Persönlichkeiten, Aktionen, Einrichtungen
12:00 F.R.E.I.– Jazz
Eine Stunde Jazz
13:00 Offene Sendefläche
nach § 34 ThürLMG
16:00 Bildung in Thüringen
Bildungsmagazin
17:00 StadtSENDEN
StadtFinden das Magazin
19:00 Fledermausgeschichten
Geschichten für Kinder
19:15 Sondersendung
Musikalische Neuvorstellungen
20:00 Sondersendung
Montagsgespräch mit Jochen Fasco (Wdh.)
21:00 handmade
Regionale Musik
22:00 Play Some Records
The Sound Of Real Music
00:00 The New Noize
Nice Boys Don't Play Rock 'n' Roll

Erfordia Latina (Jänner 2019)

In unserem Lateinmagazin lernen wir den "Esperantisten des Jahres 2018", Hori Yasuo aus Japan, kennen sowie Papst Marcellus I. (+309), dessen Festtag am 23.1. begangen wird.

_______________________
184. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 23. Jänner 2019: "Esperantist des Jahres 2018": Hori Yasuo aus Japan | Papst Marcellus I.


> Download
_______________________
183. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 9. Jänner 2019: Literaturgedenkstätten in Thüringen | Otto Ludwig und Sarah Kirsch


> Download
_______________________
182. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 2. Jänner 2019: "Soldatenbeichte" (II) aus den Colloquia familiaria von Erasmus von Rotterdam


> Download

Ha. Sed unde restitues, quod rapuisti?
Th. Iam pridem restitui.
Ha. Cui?
Th. Scortis, oenopolis, et iis, qui me vicerunt alea.
Ha. Satis militariter. Par est, ut quod male partum est, peius dispereat. Verum a sacrilegiis, opinor, temperatum est.
Th. Imo illic erat sacrum nihil. Nec profanis parcitum est, nec fanis.
Ha. Quo pacto sarcies?
Th. Negant oportere sarciri, quod in bello commissum sit: iure fit, quod illic fit.
Ha. Iure belli fortassis.
Th. Tenes.
Ha. At istud ius summa est iniuria. Te non patriae pietas, sed praedae spes pertraxit in bellum.
Th. Fateor, et arbitror paucos illuc ire sanctiore proposito.
Ha. Est aliquid insanire cum multis.
Th. Concionator e suggesto pronunciavit, bellum esse iustum.
Ha. Suggestum illud non solet mentiri. Sed ut iustum sit principi, non continuo iustum est tibi.
Th. Audivi ex Rabbinis, quod licet sua cuique arte vivere.
Ha. Praeclara ars, incendere domos, diripere templa, violare sacras virgines, spoliare miseros, occidere innoxios.
Th. Lanii conducuntur ad mactandum bovem; cur nostra ars reprehenditur, quod conducimur ad mactandos homines?
Ha. Non eras sollicitus, quonam esset migratura anima tua, si contigisset in bello cadere?
Th. Non admodum. Bona spes habebat animum meum. Nam divae Barbarae me semel commendaram.
Ha. Receperat illa tutelam tui?
Th. Sic mihi visa est annuere capite aliquantulum.
Ha. Quando isthuc tibi visum est? mane?
Th. Non, sed a coena.
Ha. Sed tum, ut arbitror, etiam arbores tibi visae sunt ambulare.
Th. Ut hic divinat omnia! sed praecipua spes erat in divo Christophoro, cuius imaginem quotidie contemplabar.
Ha. In tentoriis? Unde illic divi?
Th. Carbone pinxeramus illum in velo.
Ha. Nimirum haudquaquam ficulnum, ut aiunt, praesidium erat carbonarius ille Christophorus. Sed extra iocum; non video qui possis expiari a tantis flagitiis, nisi te conferas Romam.
Th. Imo novi viam breviorem.
Ha. Quam?
Th. Ibo ad Dominicales; illic paullo transigam cum commissariis.
Ha. Etiam de sacrilegiis?
Th. Etiam si Christum ipsum spoliassem, ac decollassem etiam; tam largas habent indulgentias, et auctoritatem componendi.
Ha. Bene habet, si vestram compositionem Deus ratam habuerit.
Th. Imo magis metuo, ne diabolus non habeat ratam. Nam Deus natura placabilis est.
Ha. Quem tibi sacerdotem deliges?
Th. Cui cognovero quam minimum esse frontis ac bonae mentis.
Ha. Ne non habeant similes labra lactucas. Ab illo purus abibis ad corpus dominicum?
Th. Quid ni? Posteaquam semel effudero sentinam in illius cucullam, ego me exoneravero sarcina: ipse viderit, qui absolvit.
Ha. Qui scis, an absolvat?
Th. Scio.
Ha. Quonam indicio?
Th. Quia manus imponit capiti, admurmurans, nescio quid.
Ha. Quid si reddat tibi omnia peccata tua, quum manum imponit, haec admurmurans: absolvo te, ab omnibus benefactis, quae nulla in te comperio, et restituo te tuis moribus, talemque dimitto, qualem accepi?
Th. Viderit ille, quid dicat: mihi satis est, quod me credo absolutum.
Ha. Sed isthuc tuo periculo credis. Fortasse non fuerit satis Deo, cui debes.
Th. Unde tu mihi obvius, qui mihi conscientiam e serena nubilam redderes?
Ha. Felix occursus. Bona avis est obvius amicus, qui bene moneat.
Th. Nescio quam bona, certe parum suavis.





Alle Sendungen zum Nachhören
artikel/erfordia latina.jpg


24.01.

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.

Kommentar hinzufügen


Wird nicht veröffentlicht.