Mediathek

Erfordia Latina (März 2018)

Lateinmagazin

_____________________________

144. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 28. März 2018: Gründonnerstag (Johannesevangelium und Antiphonen)


> Download

Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Congregavit nos in unum Christi amor. Exsultemus, et in ipso iucundemur. Timeamus, et amemus Deum vivum. Et ex corde diligamus nos sincere. Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Simul ergo cum in unum congregamur: ne nos mente dividamur, caveamus. Cessent iurgia maligna, cessent lites. Et in medio nostri sit Christus Deus. Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Simul quoque cum beatis videamus. Glorianter vultum tuum, Christe Deus. Gaudium quod est immensum, atque probum: saecula per infinita saeculorum. Amen. [Antiph.6]
---------
Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem sicut dilexi vos, dicit Dominus. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
---------
1 Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2 Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis, 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus.
6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: "Domine, tu mihi lavas pedes?"
7 Respondit Iesus et dixit ei: “ Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea ”. 8 Dicit ei Petrus: “ Non lavabis mihi pedes in aeternum! ”. Respondit Iesus ei: “ Si non lavero te, non habes partem mecum ”. 9 Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ”. 10 Dicit ei Iesus: “ Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ”. 11 Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “ Non estis mundi omnes ”. 12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: “ Scitis quid fecerim vobis?
13 Vos vocatis me: “Magister” et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim.
14 Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis. [Johannesevangelium 13,1-15]

__________________________________________

143. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 21. März 2018: Kongreß der Slowakischen Gesellschaft für Umweltschutz/Slovenská spoločnosť pre životné prostredie über "Integrierte Umweltschutzsicherheit" (Kongreßbuchvorwort)


> Download
_____________________________

142. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 14. März 2018: Kongreß der Slowakischen Gesellschaft für Umweltschutz/Slovenská spoločnosť pre životné prostredie "Sustainability - Environment - Safety 2017"


> Download

_____________________________

141. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 7. März 2018: Schmiedefeld am Rennsteig | Gedenktag des Hl. Thomas von Aquin


> Download

Tantum ergo sacramentum / veneremur cernui, / et antiquum documentum / novo cedat ritui. / praestet fides supplementum / sensuum defectui. /// Genitori genitoque / laus et jubilatio./// Salus, honor, virtus quoque / sit et benedictio! / Procedenti ab utroque / compar sit laudatio! [Aus dem Gründonnerstaghymnus "Pange lingua gloriosi" von Thomas von Aquin]



Alle Sendungen zum Nachhören
artikel/erfordia latina.jpg


29.03.

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.