Mediathek

Erfordia Latina (Jänner 2018)

Lateinmagazin

136. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 31. Jänner 2017: Erzabtei St. Peter in Salzburg | Hl. Rupert von Salzburg


> Download
___________________________

135. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 24. Jänner 2018: Interview mit Christoph Dalitz über Latein in der Musik | Bad Liebenstein


> Download


O sapientia data mortalibus de Apollone, ut veritatem exquirant assidue pura cordeque, et ut inveniant artes, quae fratris miseriam levent, tectum pauperibus parent, et deos per musicam colant. O sapientia serva potentium consiliorum, ut veritatem abscondant dolose fingentibus verbis, et ut inveniant artes, quae eminus homines caedant, etiam inopem privent, et faciant terram desertam. Vere fortasse dicebat, de quo vetus fabula narrat, spiritu pauperes eum in monte vocare beatos. // Heu avaritia, olim peccatum mortale putata, et erat tunc interdictum ut feneraretur usuris. Dives a faucibus Tartari poterat numquam servari, nisi ob pauperis preces clementia ei dabatur. Heu, avaritia hodie virtus praeclara videtur, et fenerator susurrat regentibus leges in aures. Diviti licet diripere paupere scrupulo nullo, quia per manum mercatus malignum mutatur in bonum. Societatis progressus miraculum nobis donavit: facile potest transire camelus per acus foramen! [Text: Christoph Dalitz]
__________________________________________

134. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 17. Jänner 2018: Hl. Antonius der Große | "La tentation de Saint Antoine" von Gustave Flaubert


> Download

Antonius aegyptius, cum ingressus ecclesiam ex evangelio audivisset: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus; tamquam ea sibi dicta essent, sic christo domino obtemperandum existimavit. Itaque, vendita re familiari, pretium distribuit pauperibus, ipseque in vastam aegypti solitudinem recessit. Virtutum omnium studio ita incensus fuit, ut quemcumque videret aliqua virtutis laude excellentem, illum imitari studeret. Nihil igitur eo continentius, nihi vigilantius. Tanto terrori daemonibus erat, ut multi per aegyptum ab illis agitati, nomine antonii super ipsos invocato, liberarentur. Ita, sanctitate et miraculis clarus, cum innumerabiles sui instituti imitatores haberet, annum agens quintum ultra centesimum, e vita migravit decimo sexto kalendas februarias.

__________________________

133. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 10. Jänner 2018: Weihnachtspredigt 2017 aus Langewiesen/Ilmkreis


> Download

Contio in christo dilecta! Et iterum historiam de nativitate christi auscultavimus. Quoties eam iam auscultavistis? Num revera miramini iterum atque iterum de iis quae in historia dicuntur? Mirum tamen momentum pancosmicum istius levis historiunculae. Pauperibus coniugibus nascitur puerulus. Itinerantes sunt et circumstantia adversa coniuges premunt. Ecce res de quibus loqui nullius momenti est. Historia quotidiana est quae tam in antiquitate quam nostris diebus fit. Plurimis vita commoda petitur quod saepe fieri non potuit non potest non poterit. Plurimi homines familiam domum felicitatem habere in animo est. Narratiuncula nostra nimis simplex dumtaxat visione mutatur et specialis fit. Visio quae sex centennaria ante christum natum in israel facta est de salvatore pacem laturo. Qui redemptor mundum obscurum clariorem redditurus et mundum in locum mutaturus ubi omnes homines iustitiam et salvationem habebunt. Isaias propheta visionem hunc in modum exprimit, ut in cantilenis nataliciis multis quoque praesentatur: "Populus, qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis consiliarius, deus fortis, pater aeternitatis, princeps pacis. Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium david et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum." De isaiae visione ante plus quam duo millenia de terra afflicta cogitans, rogor visionem pro patria nostra. Quam terram germaniam fore velimus post quinque decem viginti quinquaginta annos? Quam societatem adultis futuris desideremus? A vobis hic et nunc petitura visionem de germania sine dubio saepe imagines negativae dominabuntur. Germanos plurimos terrae sortem negativam habere sed propriam sortem positivam putare vaticinantur instituta censoria. Mirum valde quoniam sors propria semper dependens est de concivibus. Historia humanitatis talem interdependentiam affirmat. In sacris scripturis, unde prophetiam nataliciam cerpsimus, bonum commune praevalet. In biblia homo vix extra communitatem cernitur. Qui autem sit status populi, de quo isaias loquitur eum in tenebris ambulare? Status pessimus de quo deus ipse desperat. In libri isaiae capitulis octo antecedentibus longe de dei ira et de iniustitia narratur necnon de avaritia qua multi ad lucrum suum abutuntur. Fortes infirmos negligebant, calumniabantur, iura non dabantur. Habitatur in regione umbrae mortis. Ante promissum natalicium datur descriptio status horribilis. Qui nunc status de germania tota, qui status de vita nostra communi cum collegis cum vicinis? Unde timor noster quippe qui in terra divitissima vivamus? Infantibus nostris facultates sine fine dantur, ut emolumentum sui prosperum habeant. Unde nascitur identidem ista avaritia? Unde fames insatiabilis in ferias auctas, in technicam novam, in vestimenta bella, in escas potionesve delicatiores? Esurimus nos, qui iam satiati sarti tecti sumus. Isaia de populo suo dicit: "Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel non cognovit, populus meus non intellexit". Nos nolumus conferri cum bobus, cum asinis quamvis sint istae bestiae nobis prudentiores. Nosmetipsos in centrum attentionis ponimus: nostros angores, timores, nostras necessitates, multa privatissima. Attentissimi sumus in ambientes res, intentissimi sumus et gemimus et ploramus propter res infectas et desperationem. Dominum nostrum autem non cognovimus, vocem e praesepio non auscultamus. Iterum quotannis festum de christi nativitate invitat ad tranquillitatem reinveniendam et ad vocationem divinam sentiendam: venite ad praesepe! Exuite omnia quibus vos ipsos maioretis, estote simplices ut pastores! Postponite sapientiam arrogantiamque et intrate in stabulum simplex proscyneseos caussa ante infantem. Itaque circumcirca venient claritas et lux. Denique prophetia natalicia ad nos veniet. Populus, qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Quas notiones habemus pro terra nostra, pro tempore nobis infantibusque futuro? Nuntius natalicius, si sinimus ab eo captari, notionem dat. Sit terra ubi nemo excludatur, ubi iura omnibus similiter dentur, ubi varietates accipiantur, ubi rixae pacifice sedentur componentur dirimantur. Sit terra, ubi divitiae neque in humeris debiliorum neque in natura ambienti destruenda constent. Iugiter de terrae nostrae prosperitate curare possumus. Sortem nostram ne a communitate dividamus. Vocati sumus enim ad vitam in modum natalicium: paci et iustitiae appetendis, misericordiae agendae secundum dei misericoriam, vitae simpliciter degendae. Bona nostra ne confundantur cum pecunia divitiis auctoritate prosperitate. Nam dominus noster est infans natus in stabulo simplici et vocatur nomen eius admirabilis consiliarius, deus fortis, pater aeternitatis, princeps pacis.
__________________________

132. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 3. Jänner 2018: Wolfgang Borchert - "Die drei dunklen Könige"


> Download

De tribus magis obscuris historiuncula a Volfgango Borchert scripta ---
Ambulans in proastio obscuro caligabat. Domus ruptae in caelum stabant. Luna deerat, pavimentum ob passus tardantes perterritum est. Subito trabem antiquum invenit cui pede pulsum dedit ut putridus asser gemeret et a trabe solveretur. Lignum olebat mollitiem et dulcedinem. Trans suburbii tenebras rediit stellis absentibus. Cum portam aperuit - porta in aperiendo lacrimavit - oculi palidi caerulei uxoris eum salutaverunt. Oculi faciei defessae. Anhelitus pendebat in colore albo in conclavi, propter nimium frigus. Genu osseum flexit ligno rumpendo. Lignum gemebat, tunc circumcirca omnia olebant mollitiem et dulcedinem. Partem lignosam ante nasum tenuit. Subridens dixit: "Olet placentam, paene." "Noli", uxoris oculi dixerunt, "noli ridere. Puerulus dormit." Maritus lignum dulce molleque in fornacem lamina factum posuit. Repente exarsit et paulum lucis in conclave iecit. Lux in vultum parvissimum rotundum venit ubi breviter mansit. Vultus pueruli unam horam nati fuit, attamen ei iam cuncta necessaria fuerunt: auriculae, nasus, os, oculi. Oculi magni esse videntur - id imaginabantur vel in oculis clausis. Os autem apertum fuit, unde tranquille spiratum est. Nasus et auriculae coloris rubri fuerunt. "Puerulus vivit", mater inquit. Vultus parvus dormivit. "Ecce avena ad pultem faciendam", maritus dixit. "Utique, bonum est", uxor respondit. Frigidum est. Maritus denuo lignum dulce molleque manu prehendit. "Puerulum ea peperit, nunc ea algere debet", maritus secum cogitavit. Proh dolor non fuit ullus homo in praesentia, cui alapam duceret. Quando fornacem aperuit, paulum lucis super vultum dormientem serpsit. "Nonne simile id aureolae?", uxor rogavit. Aureolae!! Neminem in promptu habuit, cui alapam duceret. Subito nonnulli ad portas fuerunt. "Lucem ex fenestra vidimus", aiebant, "minutarum decem pausam faciamus." "Sed nobis natus puerulus", maritus eis obicit. Tum silebant intraturi. Nebulas ex naribus ediderunt et pedes in eundo sustulerunt. "Valde tranquilli erimus", murmurabant et pedes in eundo tollebant. Repente lux in vultus eorum venit. Grex fuit trium hominum vestitu militari vetere indutorum. Primo fuit chartae densatae capsula, secundo fuit saccus. Tertio afuerunt manus. "Manus meae frigore confectae sunt", declaravit iste et amputata bracchia in altum sustulit. Postea domino pallii sinus indicavit, ubi tabacum et papyrus tenuis inveniebantur. Sigarella convolverunt. Mulier autem praevenit dicens: "Nolite id facere, propter pupulum!" Inde viri quattuor ante ianuas sese contulerunt et sigarella eius puncta quattuor in nocte lucentia. Primus habuit pedes crassos in pannis. Lignum e sacco cepit. "Asinus est", ait, "post septem menses a me sculptus fuerat. Dono sit puerulo." Quo dicto asinus domino datus est. "Et quoad pedes?", dominus ab illo scire voluit. "Oedema est, in quod incidi cum fame laborarem", dixit asini sculptor lignarius. "Quid tibi?", dominus tertium virum interrogavit et asinum clam tetigit. Tertius in vestitu militari tremens mussitavit: "Nihil nisi nervorum culpa. Metus nimius nobis fuit." Sigarellis pedibus exstinctis in cameram redierunt. Pedes in altum tollentes faciem infantis dormientis inspiciebant. Vir tremens e capsula chartae crassatae bellaria duo flava cepit verbis adiungens: "Mulieri sunto." Mulier oculos palidos valde aperuit, cum vidit istos tres viros se super infantem inclinantes. Metum ei intulerunt. Pupulus autem gambis matris pectori obnitens alta voce clamare coepit ita, ut tres obscuri pedes tollebant ianuas adituri. Ibi capitum motu nutaverunt, antequam in noctem exirent. Maritus istos tres viros visu sectabatur. "Sancti mysteriosi sunt", ad uxorem dixit. Denique porta clausa est. "Sancti speciales", fremens dixit et cibo avenaceo curavit. Vultus defuit, in quem colaphum duceret. "Pupulus clamavit, maxima vi clamavit", dixit uxor superbiens, "et viri tres abierunt. En eum vita plenum." Puerulus os aperuit et clamavit. "Num lacrimat?" maritus rogavit. "Haud credo. Puto pupulum ridentem." Maritus lignum olfaciens dixit: "Quasi placenta est lignum, dulcissimum." "Hodie dies Christi natalis est", illa respondit. "Sanepol, dies natalicius hodie", fremebat ille. A fornace paulum lucis in faciem dormientem venit. [Übersetzung: Bernhard Schwaiger]




Zum Nachhören aller Sendungen seit Juli 2015 bitte hier klicken.
artikel/erfordia latina.jpg


31.01.

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.