Mediathek

Erfordia Latina (Juni 2017)

Lateinmagazin

105. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 28. Juni 2017: Thüringentag Apolda (Rückschau) | Augustinerkloster Erfurt (auf Altgriechisch)


> Download

______________________________________

103. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 21. Juni 2017: Stadtmuseum und Lutherhaus in Neustadt an der Orla | "Gordischer Knoten" bei Curtius Rufus


> Download

Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa explicatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia, quippe series vinculorum ita adstricta, ut unde nexus inciperet quove se conderet nec ratione nec visu perspici posset; solvere adgressus iniecerat curam ei ne in omen verteretur irritum inceptum. Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis: "Nihil", inquit, "interest quomodo solvantur", gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel implevit. [Curtius Rufus, Historia Alexandri Magni: 3,1,16-18]

_______________________________________

104. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 14. Juni 2017: Kindermedienfestival "Goldener Spatz"


> Download
_______________________________________

102. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 7. Juni 2017: Pfingstsonntagspredigt 2016 aus der Marienkirche Langewiesen


> Download

Omnia fausta felicia fortunata in die natali nostro! Id exoptet alter alteri. Nam hodie celebramus ecclesiae anniversarium. Et ecclesiam formamus nos omnes quod iterum atque iterum sublineare fas est. Omnes baptizati. Ecclesiam comprehendunt non solum ecclesiastici mercennarii, praepositi, pastores, sacerdotes, monachi, neque aedificia fana delubra neque mercedarii ecclesiastici: ecclesia vocatur communio cui omnis homo baptizatus inest. Non solum diligentes verum etiam lassi fessi fatigati. Et desperati et confidentes. Omnes nosnos in historiam familiae istius maximae inserere possumus. In festis colloquia fiunt, insuper si agitur de anniversario personae aetate provectissimae! nonnulla e nebulis alio modo apparet. Iuvaret si omnia bene narrarentur, aspectus clari et obscuri, fortitudines et debilitates. Mihi persuasum est talia iam fieri: non iam mos est res historicas minus amabiles meliores reddere. Econtra ne perferamus homines qui omnia in ecclesiastica historia abhorrenda esse putent. Et nostris diebus communitas nostra spiritalis res perbellas efficit in christifidelibus suis. Verum est non omnia semper bona fuisse. Motione illuminismi homines adhortabantur ut critici essent. Placent de vita nostra quoque anecdota, historiunculae quae in cursu temporum magis magisque ornantur. Tamen sensu non carebunt quoniam de persona ipsa testimonium perhibent. Idem valet in historia nostra de ecclesiae fundatae anniversario. Historiam quam bene ex actis apostolorum novi testamenti novimus. Fortasse alio modo factae sunt res in istis diebus, quibus postea ornamenta symbolica addita sunt. Imagines veritati impositae sunt - attamen historiunculae imaginibus exornatae de nostra communione veritatem exprimunt. "Et cum compleretur dies pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes." Mihi placet imago circumsedentium et expectantium. Expressis verbis non indicatur causa. Sed discipuli congregati sunt, cum Iesus in valedictione promisisset sese missurum spiritum. Confidentia pleni sedent expectantes. Imaginamini nos idem facientes. Sedentes et expectantes et confidentes de Dei actione, de spiritus missione. Non puto talia facilia esse homini moderno. Cultus civilis noster in technicis tantopere progressus est, ut solutionem rerum difficilium omnium spontaneam diligamus. Hominem activum praeferimus, fortunae suae fabrem. Faustus in opere Goethii conversionem initii sancti evangelii secundum Ioannem renovat: "In initio erat verbum" ei non placet. Verbi fortitudinem nimiam aspernatur. Actionem anteponit: "Am Anfang war das Wort ich kann das Wort so hoch unmöglich schätzen... mir hilft der Geist! auf einmal weiß ich Rat/Und schreibe getrost: Im Anfang war die Tat!" Hodie videmus umbras animi talis. pausae non iam dantur, premimur undecumque. Tempus futurum scire et disponere volumus usque ad momentum efflatus animae. Agonia de mundo collapsuro nos terret. Felix eventus technicorum fecit homines sese nimis efferre et a se nimis postulare, fide perdita. Et in ecclesia ipsa saepe rerum gestarum multitudo praesentiam dei celat. Dei iam dudum resurrecti qui munera spiritalia donare vult. Ecce oratio notissima, quae tasiaci in burgundia originem habet. Nam animum vere pentecostalem spargit. "Herr, mache mich zu einer Schale, offen zum Nehmen, offen zum Geben, offen zum Geschenktwerden, offen zum Gestohlenwerden. - Domine, fac me vas. Vas apertum, quod prendatur, quod det, quod transferatur, quod auferatur." Ita et discipuli nostra sedentes sunt et congregati in domo velut vasa aperta et vulnerabilia. Qui confidunt in verbo et parati sunt ad spiritum sanctum capiendum. "Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout spiritus dabat eloqui illis." Potentia maxime augetur effusione spiritus sancti, quam exhibent imagines moventes de igne et tempestate. Discipuli patientes et sedentes statim potentiam ingentem sentiunt. Capaces sunt ad loquendum in linguis permultis. Isto momento, en nucleum festi hodierni, ecclesia incohatur. Ubi homines a Spiritu sancto superveniuntur et loquelam incipiunt. Quod privilegium non solum hominum officialiter mandatorum sit sed omnium. Omnemquemque Spiritus sanctus capere potest ita, ut personetur veritas. Instituta magis democratica quam ecclesia vix exstant! Martinus Lutherus id "sacerdotium omnium fidelium" nominavit. Sine dubio officia sunt, ius canonicum, regulae, praescripta. ea omnia res faciliores reddant. Constat vitam omnium dierum facilius disponi posse, si munera diversa sunt, e.g. sacerdotis, organistae, Iuris ecclesiastici periti. Tamen omnes pariter ecclesiam formant. Vocati sunt omnes ad participandum Spiritu sancto inspirante, quod et discipulis accidit. De hoc certiores simus si cruminae ecclesiasticae aegrotant, si communitates ecclesiasticae minores cum aliis coeunt, si praecepta quaedam opprimunt. Certiores simus de ecclesiae origine, quae categorias hominum inferiorum et hominum superiorum non noverat! Namque spiritus sanctus flat ubi vult. Ecce res vere novae. Ecclesiae sic dictae pentecostales in regionibus pauperioribus augentur ob eas ideas revolutionarias praesertim. Pentecostes etiam nobis ante oculos ponat: christifidelem nullum excludendum; omnes christifideles esse membra iuris aequi in communitate ecclesiastica pancosmica; omnium sententiam valere. Sequitur passus tertius in historia pentecostali. Cum audiverimus de discipulorum exspectatione et de eorum similitudine ad vasa a sancto spiritu implenda, effectus describuntur. "Erant autem in ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est; facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes." Populi enumerantur et fertur discipulos ebrios esse. Venit petrus et primam homeliam christianam habet docens impletas esse res a prophetis praedictas; Deum spiritum suum effusisse in omnibus, in silicerniis et iuvenibus, in servis et ancillis. In ista tertia pentecostalium parte in memoriam nostram revocatur, fidem nostram numquam privatam, communem autem semper esse. Sciamus totum orbem terrarum tactum esse. Sciamus hierosolymam ad montem sion venisse pios homines ex omnibus gentibus ut iugiter evangelium de dei caritate sentiretur. Mirum quod ecclesia iam inde ab initio internationalis fuit! Quo facilius intellectu haec omnia fuerit nobis, qui sciamus mundi regiones coalescere magis magisque in oeconomicis politicisque; qui sciamus saltem telecommunicationem omnes homines coadunare. Cunctos populos deus adloquitur in idiomatibus eorum. Quamvis sint varii homines, omnes sitiunt dei caritatem et misericordiam. Utrum vere semper Spiritus sanctus in nobis agat an interdum natura nostra tantummodo? Id tamen haud difficile discerni potest: si agitur de rebus mihi solum salutaribus spiritus sanctus afuit. Si inimicitia et aestimatio mei nimia regunt agitur non de spiritu sancto sed de vi diabolica. In multis rebus persaepe saltem duae opiniones diversae valent. Quando anno 2006 certamen mundanum pedilusorium in Germania nostra erat, dictum praeconiarium fuit de mundo apud amicos habitanti. Plurimis germanis persuasum fuit peritiam in convictu cum multis variis hominibus acquisitam frugiferam esse. Inde ab adventu profugorum longius in Germania mansurorum, quippe qui mores religiones cultus novos habeant, amicitia internationalis decrescit. Ecce dictum praeconiarium novum: "Germania ne consulat omnibus!" Nobis christianis, qui nati sumus in festo pentecostali, discrimen numquam ferendum sit inter homines linguarum diversarum! Ad pentecostem limites inter populos evanescunt. Minime autem evanescit varietas individuorum quoniam varietas cultus atque humanitatis restabit. Demitur autem limes inter homines admissos et non admissos. Nos omnes Dei infantes sumus et vocati, ut a spiritu eius impleamur et ut facta divina aliis narremus in lingua vere internationali: in lingua misericordiae. Itaque gratulemur ad invicem in die natali ecclesiae nostrae in festo pentecostali celebrata. In ecclesiastico spiritu nos omnes sumus uniti, vivi et mortui. Omnia fausta felicia fortunata! Amen. [Deutscher Urtext von: Corinna Schwaiger]



Zum Nachhören aller Sendungen seit Juli 2015 bitte hier klicken.
artikel/erfordia latina.jpg


29.06.2017

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.