Mediathek

Erfordia Latina (August 2020)

In unserem Lateinmagazin geht es dieses Mal um den armenischen Autor Gostan Zarian: Emil Verhaeren und die Mechitaristen sind schuld daran, daß der zu seiner Muttersprache zurückfand. Im zweiten Teil gibt es neue Vokabeln zum Thema "Stadt". Neu aus der Perspektive vono 1835 - für Lateiner also ziemlich neu ...

_______________________
211. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 2. August 2020: Gostan Zarian | Die Stadt


> Download


J.E. Gailer, "Neuer Orbis pictus für die Jugend", 1835. URBS (DIE STADT) --- Urbs locus est cui et multae domus superstructae sunt et qui moenibus, fossis, vallis ac portis defenditur. Incolunt eam tum cives, tum inquilini, hospites, advenae, qui peculiari magistratu reguntur et iuribus quibusdam gaudent. Negotia, quibus vacant oppidani, artificum officinae et opificum fabricae, mercatura, artes liberales et litterae sunto. Verum plures, imprimis minorum gentium urbes seu oppida rem quoque pecuariam, agri vinearumque culturam exercent. Metropolin seu caput provinciae dicimus principem illius urbem; sedem principis ubi et ipse et aulici vitam degunt. Praeterea sunt urbes maritimae cum portu, emporia, et urbes fodinis metallicis celebres. Infra muros est pomoerium, extra fossa. In moenibus sunt propugnacula et turres. In urbem ingressus fit ex suburbio per portam super pontem. Porta habet cataractas, pontem versatilem, valvas, claustra et repagula, ut et vectes. Speculae exstant in editioribus locis. Hodie multae urbes inveniuntur, moenibus minime cinctae.




Alle Sendungen zum Nachhören
artikel/erfordia latina.jpg


03.08.2020

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.