Mediathek

Erfordia Latina (Dezember 2015)

Lateinmagazin

27. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 30. Dezember 2015: Villengarten Franz (Arnstadt)


> Download
____________________________

26. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 23. Dezember 2015: Weihnachtsevangelium


> Download

1 FACTUM EST AUTEM, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, ut describeretur universus orbis. 2 Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. 3 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. 4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, 7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio. 8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. 9 Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10 Et dixit illis angelus: „Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio“. 13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: 14 „Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis“. 15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: „Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis“. 16 Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. 17 Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc. 18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. 20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. +++ 1 ΕΓΕΝΕΤΟ ΔΕ ΕΝ ΤΑΙΣ ἡμέραις ἐκείναις ἐξῆλϑεν δόγμα παρὰ Καίσαρος Αὐγούστου ἀπογράϕεσϑαι πᾶσαν τὴν οἰκουμένην. 2 αὕτη ἀπογραϕὴ πρώτη ἐγένετο ἡγεμονεύοντος τῆς Συρίας Κυρηνίου. 3 καὶ ἐπορεύοντο πάντες ἀπογράϕεσϑαι, ἕκαστος εἰς τὴν ἑαυτοῦ πόλιν. 4 ᾽Ανέβη δὲ καὶ ᾽Ιωσὴϕ ἀπὸ τῆς Γαλιλαίας ἐκ πόλεως Ναζαρὲϑ εἰς τὴν ᾽Ιουδαίαν εἰς πόλιν Δαυὶδ ἥτις καλεῖται Βηϑλέεμ, διὰ τὸ εἶναι αὐτὸν ἐξ οἴκου καὶ πατριᾶς Δαυίδ, 5 ἀπογράψασϑαι σὺν Μαριὰμ τῇ ἐμνηστευμένῃ αὐτῷ, οὔσῃ ἐγκύῳ. 6 ἐγένετο δὲ ἐν τῷ εἶναι αὐτοὺς ἐκεῖ ἐπλήσϑησαν αἱ ἡμέραι τοῦ τεκεῖν αὐτήν, 7 καὶ ἔτεκεν τὸν υἱὸν αὐτῆς τὸν πρωτότοκον· καὶ ἐσπαργάνωσεν αὐτὸν καὶ ἀνέκλινεν αὐτὸν ἐν ϕάτνῃ, διότι οὐκ ἦν αὐτοῖς τόπος ἐν τῷ καταλύματι. 8 Καὶ ποιμένες ἦσαν ἐν τῇ χώρᾳ τῇ αὐτῇ ἀγραυλοῦντες καὶ ϕυλάσσοντες ϕυλακὰς τῆς νυκτὸς ἐπὶ τὴν ποίμνην αὐτῶν. 9 καὶ ἄγγελος κυρίου ἐπέστη αὐτοῖς καὶ δόξα κυρίου περιέλαμψεν αὐτούς, καὶ ἐϕοβήϑησαν ϕόβον μέγαν. 10 καὶ εἶπεν αὐτοῖς ὁ ἄγγελος, Μὴ ϕοβεῖσϑε, ἰδοὺ γὰρ εὐαγγελίζομαι ὑμῖν χαρὰν μεγάλην ἥτις ἔσται παντὶ τῷ λαῷ, 11 ὅτι ἐτέχϑη ὑμῖν σήμερον σωτὴρ ὅς ἐστιν Χριστὸς κύριος ἐν πόλει Δαυίδ· 12 καὶ τοῦτο ὑμῖν τὸ σημεῖον, εὑρήσετε βρέϕος ἐσπαργανωμένον καὶ κείμενον ἐν ϕάτνῃ. 13 καὶ ἐξαίϕνης ἐγένετο σὺν τῷ ἀγγέλῳ πλῆϑος στρατιᾶς οὐρανίου αἰνούντων τὸν ϑεὸν καὶ λεγόντων, 14 Δόξα ἐν ὑψίστοις ϑεῷ καὶ ἐπὶ γῆς εἰρήνη ἐν ἀνϑρώποις εὐδοκίας. 15 Καὶ ἐγένετο ὡς ἀπῆλϑον ἀπ' αὐτῶν εἰς τὸν οὐρανὸν οἱ ἄγγελοι, οἱ ποιμένες ἐλάλουν πρὸς ἀλλήλους, Διέλϑωμεν δὴ ἕως Βηϑλέεμ καὶ ἴδωμεν τὸ ῥῆμα τοῦτο τὸ γεγονὸς ὃ ὁ κύριος ἐγνώρισεν ἡμῖν. 16 καὶ ἦλϑον σπεύσαντες καὶ ἀνεῦρον τήν τε Μαριὰμ καὶ τὸν ᾽Ιωσὴϕ καὶ τὸ βρέϕος κείμενον ἐν τῇ ϕάτνῃ· 17 ἰδόντες δὲ ἐγνώρισαν περὶ τοῦ ῥήματος τοῦ λαληϑέντος αὐτοῖς περὶ τοῦ παιδίου τούτου. 18 καὶ πάντες οἱ ἀκούσαντες ἐϑαύμασαν περὶ τῶν λαληϑέντων ὑπὸ τῶν ποιμένων πρὸς αὐτούς· 19 ἡ δὲ Μαριὰμ πάντα συνετήρει τὰ ῥήματα ταῦτα συμβάλλουσα ἐν τῇ καρδίᾳ αὐτῆς. 20 καὶ ὑπέστρεψαν οἱ ποιμένες δοξάζοντες καὶ αἰνοῦντες τὸν ϑεὸν ἐπὶ πᾶσιν οἷς ἤκουσαν καὶ εἶδον καϑὼς ἐλαλήϑη πρὸς αὐτούς. [Weihnachtsevangelium nach Lukas, Kap. 2]
_________________________

25. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 16. Dezember 2015: "Apologie" von Bartolomé de las Casas zum Schutze der Indianer | Naturkundemuseum Erfurt (griechisch)


> Download

+++ INDORUM GENS NON est tali barbarie barbara. Non enim stupidi vel efferi sunt, sed res publicas – etiam longe antequam Hispanicum nomen audivissent – recte institutas habebant, nimirum optimis legibus, religione et institutis sobrie compositas. Amicitiam colebant et in societatem vitae coniuncti longe maximas incolebant civitates, ubi tam pacis quam belli negotia prudenter administrabant nimirum gubernati legibus, quae plurimis in rebus nostras leges superant et Athenarum sapientibus admirationi esse possent. Praeterea mechanicae cuiusque artis ita periti sunt, ut optimo iure cunctis cogniti orbis gentibus hoc nomine praeferri debeant. Artium liberalium, in quibus eruditi hactenus fuere, veluti grammaticae et logicae, insigniter periti sunt; omni genere musicae admirabili dulcedine audientium aures deleniunt. Scribunt scite et politissime adeo, ut plerumque dubitetur, an manu descripti an vero typis excusi characteres sint. (Bartolomé de las Casas, "Adversus persecutores et calumniatores gentium novi orbis apologia", 1550)
____________________________

24. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 9. Dezember 2015: Puppenstubenmuseum in Erfurt | Angulus Graecus: Vorstellung der Radiosendung EL auf Altgriechisch


> Download

ΑΓΑΠΗΤΟΙ ΑΚΡΟΑΤΑΙ! Νῦν μέλλετε ἀκοῦσαι ἔνια ἀξιόλογα περὶ τῶν ἐκπομπῶν ἐν τῇ ῥωμαϊκῇ γλώττῃ γιγνομένων ἀπό τῆς Ἐρφρούρτης. Erfordia Latina (μεταφρασθέν: Ἡ Λατινικὴ Ἐρφούρτη) ὁ τίτλος ἐστίν διγλώσσου ἐκπομπῆς τινος τοῦ Ῥαδιοφωνικοῦ Σταθμοῦ Φράϊ (Γερμανιστί: Radio F.R.E.I.) τῆς Ἐρφούρτης. Tὸ γὰρ μέρος ἐν τῇ Λατινικῇ γλώττῃ μεῖόν ἐστίν. Ἔστιν ἡ ἰδέα δηλοῦν ὅτι ἡ πρωτεύουσα τῆς Θουριγγίας πλήρης ἱστορίας καὶ ποικιλίας ἐστί. Προσέτι διαφήμησις γίγνηται διὰ τὴν Λατινικὴν γλῶτταν ὡς ὄργανον καινῶν καὶ ἡμερησίων διαλόγων. Ἡ τῶν ἐκπομπῶν ἀρχὴ τῷ μηνὶ Ἰουλίου τοῦ δισχιλιοστοῦ πέμπτου καὶ δεκάτου ἔτους ἦν. Ἑκάστῃ Τετάρτῃ, μεταξὺ τῆς ὥρας τετάρτης καὶ τῆς τετάρτης καὶ τέταρτον τὰ ἁπάντα ἀκουστέα ἐστίν. Δυνατόν ἐστιν καὶ ὕστερον ακοῦσαι τὰς ἐκπομπὰς καὶ ἀναγνῶναι τὰ κείμενα ἐκ τῆς κυρίας δέλτου τοῦ ῥαδιοφωνικοῦ σταθμοῦ. Τάδε ἐστίν τὰ πράγματα ἃ ἀποφαίνονται παραλλάξ: Nova: νέα ἀπὸ τοῦ νομοῦ τῆς Ἐρφούρτης / Angulus librorum: Λατινικὰ γράμματα δύο χιλιετιῶν / Thuringiensia: ἀξιόλογά τινα περὶ τῆς Θουριγγίας (γεωγραφικά, ἱστορικά, ἔθη, πρόσωπα, ἀρχιτεκτονική κτλ.) / Colloquia Latina: χρήσιμαι λέξεις διὰ τὸ καλῶς διαλέγεσθαι Λατινιστί / Angulus Graecus: ἔνια δευτερόλεπτα τῷ ἐλληνίζειν - - - Προσοχή! Αἱ τοιαῦται ἐκπομπαὶ οὐ μόνον διαδίκτυαί ἐισιν! Τὸ ἀκούειν ἔξεστιν καὶ κεραίᾳ ἐπὶ τῶν ὑπερβραχέων κυμάτων. Oὕτως τοῦτο τὸ ῥαδιοφωνικὸν προϊὸν πᾶσι ἀνθρώποις ἐν τῇ πόλει προσέρχεται, καὶ τοῖς μήπω λατινίζουσι.

______________________________

23. Sendung ERFORDIA LATINA vom 2. Dezember 2015: Nachrichten: Repair-Café | Jüdisches Metallhandwerk in Syrien | Energiewende in Thüringen | Investorensuche ICE-City


> Download

++++ REPARARE ET REPARARI in coetu amicali --- Iactemus res? Minime! Denuo convenerunt die 14 mensis Novembris in via Lasalle Erfordiae technici voluptarii ad novam editionem Cafei reparatorii celebrandam. Tres horas communiter reparabatur et scientiae inter homines plassantes commutabantur. Ideae huius auctores in animo habebant signum dare contra maniam rerum novarum acquirendarum antiquioribus adhuc usurpabilibus relictis. En solutionem meliorem - reparare sive reparari. Res nonnullae in temporis cursu nobis amabiles factae sunt, exempli gratia machina suturae sive apparatus typographicus. Ea omnia, cum animam efflaverint, transportabis ad homines studii causa plassantes. Cafeum reparatorium Erfordiae mense Iulio anni 2014 conditum est, quamquam installatio parum Erfordiensis est. Ubique in orbe terrarum talia cafea exstant: in Batavia homines deliciarum causa reparantes vel firmam propriam nomine "Stichting Repair-Café" fundaverunt. De tali emolumento etiam critice disputare potuerimus. Erfordienses qui in hanc directionem primos impetus fecerunt, in interrete indagaverant et auxilium Batavorum expertorum petiverant quoque. Qui amicaliter Erfordienses rem docebant animadvertentes de praeconiis bene edicendis et apparatibus necessariis disponendis. Omni secundo mensis sabbato conventus fiunt. Cunctis licet afferre res fractas, sub condicione rem ab una persona duabus manibus super ianuae limen transportari posse. Ita magnitudo maxima coartatur. Ecce exempla rerum quae iam allatae sunt: vestimenta, supellectiles, instrumenta electronica, ludibria, birotae. Instrumenta simplicia et materiae rudes in cafeo praesto sunt. Partes machinae speciales commutandae mandans ipse afferat scilicet. Informationes plures donantur in interrete apud L50.wohnopolis.de ++++ ARTIFICES IUDAEI METALLA tractantes in Syria --- Usque ad diem 7 mensis Novembris Bibliotheca universitaria Erfordiensis sartam et tectam servabat expositionem quandam praetitulatam "Jüdisches Metallhandwerk in Syrien: Koexistenz und Multikulturalismus". Facta est in contextu Scholarum Aestivarum, quae iam secundam editionem habuerunt. Incepta coordinavit Cathedra de Historia Asiae occidentalis profestrice Birgita Schäbler moderante. Propositum erat ut studentes diversorum cultuum civilium conveniant et insuper scientiae de aliis mundi plagis augerentur. Monstratio haec artifices Iudaeos in Syria ostendit quorum erat metallica et ornamenta conficere. Agitur de ornamentis peculiaribus: in duris metallis sulci fiunt, quos impleas metallo minus duro. In fine ex ista massa molliore ornamenta excudas quae, si vis, coloribus diversis distingui facias. Ratione illa fecerunt res maxime varias velut vasa, turibula, capsas munditiarum, capsas Alcoranum praeservatum. Cooperarii erant Mahometani, Christiani, Iudaei. Res post fenestras expositorias Musei Linden Stuogardiensis sunt. Scholares Germanici cum duodecim studentibus urbis Haifa operam navabant, ut vestigia interculturalia in Syria vigentia detegerent. Insuper communitas Iudaica in Syria exemplum laudandum conviventiae pacificae interethnicae et interreligiosae in Oriente Proximo exhibita est. ++++ VIS THERMICA ALITER exigenda --- In novis methodis energiae modo naturali fabricandae Status Thuringiensis aliis terris foederalibus Germanicis antecellebat et antecellet: namque Thuringia omnis usque ad medium huius saeculi omnino in energia naturaliter recrescenti confisa erit. Programmata praesentavit domnus Fridericus Brikkwedde, praeses Instituti foederalis de energiis renovabilibus. Vimariae in die 28 mensis Octobris convenerunt scienti 350, ut scopus methodique vim thermicam aliter producendi explorarentur. Limes temporalis promissorum adimpletorum medium saeculum XXI sit. Mutationes energiae gignendae quaestus novos creabit: post nonnullos decennios sescenta milia mercennariorum laborabunt pro vi thermica renovabili. Pretia nunc modesta haud crescent. Ad progressum firmandum tres passus maximi momenti erunt secundum opinionem administrae responsalis Thuringiensis, domnae Aniae Siegesmund. Primo, bene exercere vim electricam e calore. Gubernatorium Berolinense nunc vult abolere pecunias auxiliares, quae copulationem inter fortitudinem et calorem optime exerceri propagent. Tales effectus naturam protegerent et materiis rudibus parcerent. In Thuringia octogies ista methodo energetica nascuntur. Constat attamen omnes officinas energeticas renovatione carere. Domnus Reinhardus Koch, orator Associationis industriarum quaestuariarum in possessione urbium sublineat citatam technicam gravissimi ponderis esse, ut bene succedat in Germania mutatio energetica ad fontes renovabiles. Secundo energia venti fortificetur! Ea iuribus aequis fruatur. In Germania multis in locis redemptores energiae ventosae exstant - sed praesertim in terris septentrionalibus ad maris litora sitis solummodo. Thuringia cum Rhenania-Palatinato et Badenia-Virtembergia incohabat iniciativam titulatam: "Wind gewinnt - Ventus palmam feret". Tres illae terrae foederales operam dant ut energia ventosa etiam in terris foederalibus internis magni aestimetur. Administra Siegesmund etiam in varietate redemptorum energeticorum perseverat. Namque hodie redemptores minores condiciones peiores habent. Ultimo administra disseruit de partibus salubribus quas biogasum agere possit. Officinae 264 in Thuringia eventus prosperos habebant! Quinta pars totius energiae iam nunc biogaso debetur, et tres ex quattuor partibus massae restantis stercus fit. Eo quantitas media totius Germaniae duplicatur. Domna Siegesmund omnes invocat ut numerus installationum biogasalium augeatur successu viso. ++++ QUIS COLLOCABIT PECUNIAM in Vicis ICE? --- Mense Decembri anni currentis trames ferriviarius rapidissimus inter Erfordiam et Berolinum ad dispositionem esse coeperit, anno 2017 trames inter Erfordiam et Monachium in Bavaria. Vere, Erfordia tunc nodus commeatus publici momenti maximi erit. Hoc et incolarum numerum cresci faciet et oeconomiae favebit. Ut ambabus provocationibus bene respondeatur, tribus novi secundum orbitas ferriviarias fiant. Consilia prima iam tres annos ante coepta sunt. Vicus ICE separabitur in partem occidentalem et in alteram orientalem. ICE compendiarie vocantur hamaxosticha velocissima Germanica. Nihilominus emolumentum orientis et occidentis haud coniungatur et separatim distribuatur. Curiae senatores ordinem iam instituerunt. Pars orientalis 40 hectarearum est, cum pars altera occidentalis in ne quattuor quidem hectareas extendatur. Ita in oriente occasio rarissima est tribus novi faciendi. Separatione temporali prohibetur ne partes invicem sese impediturae sint. Ubique officia, habitacula, deversoria, scholae, ministratoria fiant. Societas evolutionis foederalis debet quaerere homines institutave quae pecuniam collocare velint. Cuncta adhuc flexibilia sunt, aliquo modo nebulosa, indefinita. Haud mirum, quia emolumentum in duo decennia permittitur. Mense Novembri Monachii quoque praeconia edicta sunt. Videtur numerus pecuniae collocatorum adhuc valde restrictus esse. Culpa penes Ferriviam Germanicam esse fertur, cui non licet ante inaugurationem finalem tramitum omnia territoria cedere. Critici non desunt. Unum tantummodo inceptum publice notum est, constructio deversorii maximi ad compensandum spatium minutum in deversorio InterCity Hotel. In novo xenodochio etiam conventus ingentissimi haberi poterunt. Quod cum ita sit, quaestiones attinentes ad regionem ambientem stationem ferriviariam centralem Erfordiensem ultra nos captabunt, sine ullo dubio.



Zum Nachhören aller Sendungen seit Juli 2015 bitte hier klicken.
artikel/erfordia latina.jpg


31.12.2015

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.