Mediathek

Erfordia Latina (Dezember 2016)

Lateinmagazin

79. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 28. Dezember 2016: Heldrungen samt Wasserburg | Änderungen im Bahnnahverkehr seit Winterfahrplan


> Download
___________________________

78. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 21. Dezember 2016: "Pastorale" von Rita Rößler-Buckel und Franz-Georg Rößler | Weihnachtsevangelium nach Lukas


> Download

IESUS PARVULUS ET PASTORES Tempus natalicium musicis pullulat. Ad artificia magnifica ad instar Bachiani "Oratorii natalicii" eiusque epigonorum sese aggregant cantiones populares permultae ad Iesum admirandum glorificandum permulcendum. Saepe historiae biblicae in visione campestrium simplicium narrantur. Magni aestimatur imago pastorum apud greges, quibus nuntiatur nativitas Salvatoris et gloria in excelsis Deo personata. Qui pastores eunt ut quaerant stabulum et utique inventuri sunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. In fanis momenta haec in scaena producebantur et producuntur imaginibus sive figuris sive lectione tantummodo quam optime recitata. Nonnumquam apparuerunt pastores authentici Deo in instrumentis laudando. In instrumentis musicis fuit etiam tibia utricularia, qua soni plurimi in fundo restantes efficiuntur. Qui soni melodias populares comitarentur. Urbani quoque sonitum exoticum adamaverunt, ut compositores mox similia in operibus suis immiscerent. Genus istud a musicologis vocatur lingua Italica "pastorale". Triginta annos ante domnus Franciscus-Georgius Rössler fecit exercitia pro tibicinibus in cursibus domnae Ritae Rössler-Buckel instruendis. Exercitia ista in quibus de scaenis biblicis nataliciis agitur, nomine Italico "pastorale" praetitulata sunt, quippe quae pastorum opinionem dent. Res editae apud casam editoriam musicalem notissimam adhuc venales prostant. Turba tibicinum domnae Ritae Rössler-Buckel, cui nomen Fistularum Palatinatus corticatarum, in mulieribus duodecim consistit annorum inter sexaginta et octoginta. Libenter nunc auscultatoribus Stationis radiophonicae FREI Erfordiensis cantatura est turba. Ante singulas partes argumenta linguis Esperantica Theodisca Latina dantur. +++ Die Nacht, in der Jesus geboren wurde, hatte ihr eigenes Licht, ihr eigenes Geheimnis, ihren eigenen Klang. La nokto, kiam Jesuo naskighis, havis sian propran lumon, sian propran sekreton, sian propran sonon. Nox, qua Iesus natus est, singularis fuit quoad lumen quoad secretum quoad sonum. +++ Hirten wachten bei ihrer Herde. Das Geheimnis der Nacht rührte sie an und ließ sie keine Ruhe finden. Pashtistoj sendorme gardis sian gregon. La sekreto de la nokto tushis ilin kaj ne permesis trankvilighon. Pastores apud greges vigilabant. Noctis secretum eos captavit et expergefecit. +++ Plötzlich stand ein Engel vor den Hirten und rief: "Fürchtet Euch nicht. Ich verkünde euch eine große Freude. Heute ist euch der Erlöser geboren!" Subite anghelo aperis antau la pashtistoj kaj vokis: "Ne timu. Mi anoncas al vi grandan ghojon. Hodiau naskighis por vi la Elachetanto!" Subito angelus ante pastores fuit clamans: "Nolite timere. Annuntio vobis gaudium magnum. Hodie vobis natus est Salvator." +++ Eine große Schar von Engeln erschien, lobte Gott und sang: "Ehre sei Gott in der Höhe und Friede den Menschen auf der Erde, die guten Willens sind." Aperis granda aro da angheloj, laudante Dion kaj kantante: "Gloro al Dio en la altoj kaj pacon por la homoj surtere kun bona volo." Angelorum multitudo apparuit laudantium deum et dicentium: "Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis." +++ Langsam zogen die Hirten weiter durch die Nacht, deren Licht niemals mehr erlöschen und deren Klang niemals mehr verklingen sollte. Malrapide la pashtististoj pluiris tra la nokto, kies lumo neniam estingighos kaj kies sono neniam silentighos. Lente pastores noctem transierunt, cuius lux numquam extincta erit, cuius sonus numquam conticescet. +++ Wir wünschen den Hörern von Radio FREI Erfurt ein gesegnetes Weihnachtsfest. Ni deziras al la auskultantoj de Radio FREI Erfurto benatan kristnaskan feston! Emissionum stationis radiophonicae FREI auscultatoribus auscultatricibusque festum Nativitatis benedictum exoptamus. +++ 1 FACTUM EST AUTEM, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, ut describeretur universus orbis. 2 Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. 3 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. 4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, 7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio. 8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. 9 Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10 Et dixit illis angelus: „Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio“. 13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: 14 „Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis“. 15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: „Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis“. 16 Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. 17 Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc. 18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. 20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. [Lukasevangelium, Kap. 2]
_________________________________

77. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 14. Dezember 2016: Die Schriftstellerinnen Henriette und Adelheid von Schorn | Ausstellung im Freilichtmuseum Hohenfelden


> Download
____________________________

76. Sendung ERFORDIA LATINA, vom 7. Dezember 2016: Die Peterskirche auf dem Erfurter Petersberg (auch auf altgriechisch) | Der Steigerwaldchor



Zum Nachhören aller Sendungen seit Juli 2015 bitte hier klicken.
artikel/erfordia latina.jpg


29.12.2016

Kommentare

Zu diesem Artikel sind keine Kommentare vorhanden.